8 REORGANISATIE VAN DE LIBRYE DER ST. JACOBSKERK IN 1489. de libraria I de iuramento prestando de petentibus clavem librarie de custodia librorum libe- rarie et salario Cartulariwm van Memorieheeren der St. Jacobskerk fol. 18 vers. sqq. Ar chief' der Gemeente s-Gravenhage. magister me morie custos in libraria BIJLAGE. Anno a nativitate domini millesimo quadringentesimo octuagesinio nono, indictione septima, die vero Veneris mensis Maii vicesima nona, hora nona- rum vel quasi, pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri do mini Innocentii divina providentia pape octavi anno quinto, nos, Jhoannes Stephani curatus ceterique socii memoriarum, ecclesie Hagensis presbiteri, fraternaliter ad infrascripta ordinanda congregati, certas pregnantes propter causas nostros moventes animos, et ut liberarya conservetur et maneat in perpetuum in esse, et presertim ob clavium multitudinum abusum, quem amo vere intendimus, ymitantes ultimas eorundem voluntates, qui ad edificium huiusmodi liberarye largas dederunt eleemosinas et non in pauco numero libros ad usum studere volentium legaverunt et posuerunt, ne igitur tampul- chrum opus pereat et fundatores huiusmodi liberarie et collatores librorum a suo fine frustrentur et perturbentur, ex privilegio nobis auctoritate ordi- naria concesso concorditer ordinavimus et statuimus ac per presentes ordi- namus et statuimus, quod de cetero omnes studere et clavem huiusmodi libe rarie habere volentes iurabunt in manu domini provisoris et decani Delflandie moderni, et post eius deposicionem aut decessum in manu curati ac rectoris memoriarum ecclesie Hagensis in tempore existentium, non rumpere libros in parte vel in toto, non extrahere scindendo vel alias folium aut folia alicuius seu aliquorum librorum, non commodare aut concedere alicui librum vel libros sive clavem, sed si quis non habens clavem studere voluerit et clavem ab aliquohabente clavem petieritintrandiliberariam etstudendi causa, clavem petenti non dabit nee concedet, sed secum ibit liberariam intrando cum eo et ibidem manendo, donee placuerit eis simulexire, et quicumque exierit ostium post se claudet. Item nemo habens clavem per se vel alium permittet fieri clavem ad similitudinem clavis sue, sed clavem habere cupiens accedet ilium vel illos, cui vel quibus iuramentum erit prestandum et ab illo vel illis recipiet clavem expensis suis iuramento prestito etpromovebit liberariam secundum posse suum. Item nemo habens clavem permittet per se vel alium alias res sive bona, quibuscumque nominibus censeantur, deferri in liberariam custo- diendi vel observandi causa. Insuper statuimus et ordinamus, quod de cetero futuris et perpetuis temporibus rector seu magister memoriarum ecclesie Hagensis pro tempore erit liberarius seu custos librorum singulorum in libe- raria dicte ecclesie Hagensis depositorum et legatorum seu in posterum depo- nendorum et legandorum, qui diligenter habebit curam et oculum ad dictos libros ne pereant, eos singulis septimanis semel vel bisapulveribusmundan- do ac alia singula similia faciendo que in huiusmodi custodia eruntnecessaria seu quomodolibet oportuna. Cui quidem magistro memoriarum pro tempore, tamquam custodi dictorum librorum, pro laboribus suis suoque salario assi- gnavimus et presentibus assignamus duas libras monete Hollandie singulis annis ex bonis et redditibus nostris, ymmo verius memoriarum, habendas tollendas et percipiendas. Acta sunt hec in sacristia ecclesie Hagensis tam quam in loco nostre congregacionis solito, anno, indictione, mense, die, hora et pontificatu superius descriptis.

Gedigitaliseerde gedrukte materialen Haags Gemeentearchief

Jaarboeken geschiedkundige vereniging Die Haghe | 1913 | | pagina 16