8
REORGANISATIE VAN DE LIBRYE DER ST. JACOBSKERK IN 1489.
de libraria
I
de iuramento
prestando
de petentibus
clavem librarie
de custodia
librorum libe-
rarie et salario
Cartulariwm van Memorieheeren der
St. Jacobskerk fol. 18 vers. sqq. Ar
chief' der Gemeente s-Gravenhage.
magister me
morie custos
in libraria
BIJLAGE.
Anno a nativitate domini millesimo quadringentesimo octuagesinio nono,
indictione septima, die vero Veneris mensis Maii vicesima nona, hora nona-
rum vel quasi, pontificatus sanctissimi in Christo patris ac domini nostri do
mini Innocentii divina providentia pape octavi anno quinto, nos, Jhoannes
Stephani curatus ceterique socii memoriarum, ecclesie Hagensis presbiteri,
fraternaliter ad infrascripta ordinanda congregati, certas pregnantes propter
causas nostros moventes animos, et ut liberarya conservetur et maneat in
perpetuum in esse, et presertim ob clavium multitudinum abusum, quem
amo vere intendimus, ymitantes ultimas eorundem voluntates, qui ad edificium
huiusmodi liberarye largas dederunt eleemosinas et non in pauco numero
libros ad usum studere volentium legaverunt et posuerunt, ne igitur tampul-
chrum opus pereat et fundatores huiusmodi liberarie et collatores librorum
a suo fine frustrentur et perturbentur, ex privilegio nobis auctoritate ordi-
naria concesso concorditer ordinavimus et statuimus ac per presentes ordi-
namus et statuimus, quod de cetero omnes studere et clavem huiusmodi libe
rarie habere volentes iurabunt in manu domini provisoris et decani Delflandie
moderni, et post eius deposicionem aut decessum in manu curati ac rectoris
memoriarum ecclesie Hagensis in tempore existentium, non rumpere libros
in parte vel in toto, non extrahere scindendo vel alias folium aut folia alicuius
seu aliquorum librorum, non commodare aut concedere alicui librum vel
libros sive clavem, sed si quis non habens clavem studere voluerit et clavem
ab aliquohabente clavem petieritintrandiliberariam etstudendi causa, clavem
petenti non dabit nee concedet, sed secum ibit liberariam intrando cum eo et
ibidem manendo, donee placuerit eis simulexire, et quicumque exierit ostium
post se claudet. Item nemo habens clavem per se vel alium permittet fieri
clavem ad similitudinem clavis sue, sed clavem habere cupiens accedet ilium
vel illos, cui vel quibus iuramentum erit prestandum et ab illo vel illis recipiet
clavem expensis suis iuramento prestito etpromovebit liberariam secundum
posse suum. Item nemo habens clavem permittet per se vel alium alias res
sive bona, quibuscumque nominibus censeantur, deferri in liberariam custo-
diendi vel observandi causa. Insuper statuimus et ordinamus, quod de cetero
futuris et perpetuis temporibus rector seu magister memoriarum ecclesie
Hagensis pro tempore erit liberarius seu custos librorum singulorum in libe-
raria dicte ecclesie Hagensis depositorum et legatorum seu in posterum depo-
nendorum et legandorum, qui diligenter habebit curam et oculum ad dictos
libros ne pereant, eos singulis septimanis semel vel bisapulveribusmundan-
do ac alia singula similia faciendo que in huiusmodi custodia eruntnecessaria
seu quomodolibet oportuna. Cui quidem magistro memoriarum pro tempore,
tamquam custodi dictorum librorum, pro laboribus suis suoque salario assi-
gnavimus et presentibus assignamus duas libras monete Hollandie singulis
annis ex bonis et redditibus nostris, ymmo verius memoriarum, habendas
tollendas et percipiendas. Acta sunt hec in sacristia ecclesie Hagensis tam
quam in loco nostre congregacionis solito, anno, indictione, mense, die,
hora et pontificatu superius descriptis.